2 Corinthians 3

Quia sciebat eos sinistre accipere suam commendationem, sicut et in prima Epistola, quasi suam gloriam quaereret; incipit contra eorum opinionem ostendere se non suam gloriam, sed Dei quaerere. . Estis repraesentatio Christi et mea, hoc autem est firmiter scriptum in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur: vel non tetris notis haereticae pravitatis qui haereses interserunt. Lapis non signat nisi durissimam voluntatem, et adversus Deum inflexibilem. Id est, sensum habentibus, non lapideis sine sensu. Dixit se non egere epistolis, modo dicit, quod non se commendat, sed Christum; quasi dicat: Epistola Christi, et nostra estis, sed fiduciam dicendi talia non ad vos, sed ad Deum referimus. AUG., lib. 2, contra duasepist. Pelag., c. 8. Quis non videat prius esse cogitare quamcredere? Nullus quippe credit aliquid nisi prius cogitaverit esse credendum. Quanquam et ipsum credere nihil est aliud, quam cum assensione cogitare. Si ergo cogitare bonum non est ex nobis, nec credere. Attendant hic et verba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo ejus supplementum. Commendat enim gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita. Hic commendat se per dignitatem officii, scilicet Evangelii, praeferens se non solum pseudoapostolis qui carnales observantias praedicant, sed et ipsi Moysi ministro legis. . Id est in laude quam vetus: quia magis gloria Dei est in salute quam in morte. Quamvis enim juste damnet quod agebatur sub lege, tamen magis ad laudem proficit si indulget, ut possit se reus corrigere; quod per gratiam in Novo Testamento praestatur. Vere abundat, adeo quod ad ejus comparationem illa nec dicenda est gloria. Scilicet Moyses in praedicta id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu hujus nostrae partis. Illa enim tanta fuit, quanta servo credi debuit. Haec vero tanta quanta est genitoris Christi: quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem. . Id est ostensa dignitate Novi et Veteris Testamenti ostendit usum utriusque. Usu exercemus nos in bonis operibus unde crescit nobis fiducia. Tantum enim videbimus quantum credimus, et quia aperta est gloria, non celamus sensum nostrum, sicut Moyses, sed aperte dicimus. . Quia non aliter modo intelligunt quam ante adventum Christi. Unde in passione Christi velum templi scissum est, ut significetur per Christi passionem revelari sacramenta legis et prophetiae. Velamen enim dicit ad comparationem prophetiae ut non intelligeretur. etc. His qui sunt in Christo evacuatur: id est caecitas deprimens rationem eorum: id est quamvis, id est exponitur, eis Et ita duo obsunt, cur non intelligant, et velamen, id est obscuritas est in lectione, et caecitas super corda, et hoc usque in hodiernum tempus. Id est cum eorum animus deposita cordis duritia et propria caecitate fuerit conversus credendo. Ut in aqua latere vinum intelligatur, omnis enim prophetia non intellecto Christo insipidum et fatuum quiddam est. Ordo verborum est: Spiritus sanctus est Dominus, id est potest operari quod vult, et ideo quod vult, illuminat; et quod vult, in tenebris deserit. id est Filii, per quem datur Spiritus sanctus, et ideo Judaei qui non habent spiritum, non possunt libere intelligere ut nos. Vel, Dominus ad quem convertuntur est spiritus, id est spiritualis essentia, et ita facit spiritualiter intelligere. In qua Judaeis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra:
Copyright information for VulgGlossa